Order of St. George

Rácz György’s Transcription


A Latin transcription of the statutes, by Rácz György
English translation by Ariella Elema

. "A Szent György Lovagrend alapszabályai 1326. április 24. - Latin átirat" Budapest, 2008. (Magyar Történelmi Archivum) Archív Kiadó (pdf file approx. 2.6MB)

Click here to view Rácz György's Hungarian translation of the statutes, and an English translation of the Hungarian text.

click to view pdf file containing the transcription Click image on the left to view a pdf file containing Rácz György's "A Szent György Lovagrend alapszabályai 1326. április 24. - Latin átirat" (pdf file approx. 2.6MB).

This material was received via email by directly from Dr. Rácz György, Archív Kiadó, April 13, 2010.


Transcription (Latin)

Nos universitas societatis fraternalis milicie tytulo Sancti Georgii insigniti, significamus tenore presencium, quibus expedit universis : cum homines quidquid agunt [...] semper inspiciatur et non solum actus, sed et intencio iudicetur; nos auctore et dispositore Deo, a quo procedunt cuncta bona ex intencione pura et fide non ficta quid excogitantes, per quod secundum ewlogium ewangelicum et [...] Deo creatori nostro, et proximis nostris possemus complacere scientesque unionem fraternalis societatis fore amoris vinculum in Christo, cuius iugem suave et honus eius leve et tutelam corporum nostrorum in mundo, cuius [...] obiurgia et discrimina diverso quidem calle procedunt, in quibus si humanae fragilitati remedia prompta non assint, breui spacio humani corporis federra dirrumpuntur hostilisque inimicicia dominium [...] super fideles autumabit vendicare et presertim illis regnicolis, quibus insidias undique fatagit impingere, ubi regni viget amplitudo, et in cius latitudine infidelium copia innumerabilis latitet, iusticiam persequendo, quod eciam regnum infidelium paganorum confinia undique contingat et attingat propterque omnia regni regimen sequestratur et divellitur, nisi manus infidelium excense habeantur et eiusdem regni dominus tam amabili societate fruatur, qua mediante et corpus eiusdem tueatur, et vita et regnum ab infidelibus defendatur et quia inter cetera regna Christianorum regnum Hungariae huiuscemodi predictas in se aggregat proprietates, quarum racione Sancta Corona et dominus regni fidelium copia excresscere debeat infidelium numerositatem,

pro eo ex consensu, ratificacione et approbacione venerabilium patrum dominorum Bolezlai, Dei gracia archiepiscopi Strigonienis, ecclesie, eiusdemque loci comitis perpetui, Nycolai Jauriensis, Iohannis Nytriensis, Ladislai Quinqueecclesiensis, Petri Boznensis, Laurencii Waciensis, Chanadini Agriensis et Herrici Weszprimiensis ecclesiarum episcoporum et honorabilium virorum prepositorum ac abbatis Sancti Martini aliorumque abbatum et fratrum predicatorum, minorum, eremitanorum, necnon aliorum clericorum quamplurimorum in presencia capituli Strigoniensis ordinavimus, constituciones infrascriptas huius fraternalis societatis ad hoc, ut quicunque ipsam fraternalem societatem intrare voluerint, omnis rancor et materia discordie de medio eorum excludatur et mutuis dilectionibus se amplectentur et uniti dubiis casibus se securius submittentes cordis et corporis ad honorem iocunde procedere in praesenti et in futuro ad etarnam hereditatem possint pervenire : Hiis habitis volentes intrare hanc fraternalem societatem cappam habeant de nigro panno habentem longitudinem usque genua, et caputium consutum ad eandem et in pectore ipsius cappe scribantur hee littere : "in veritate iustus sum huic fraternali societati." et si quempiam militem de hac fraternali societate divina vocacione de medio tolli contingat, ceteri supertites pro remedio anime illius decem missas celebrari facere et die sepulture offerre ad aram teneantur.

Item singulis vigiliis festiuitatis Sancti Georgii ieiunare, et in die ipsius festi singuli singulas missas celebrare facere et in unum convenire ad laudem ipsius Sancti Georgii, consolari, et qui arduis negociis occupati venire non possent, hominem eorumdem transmittere teneantur.

Item si quem ex ipsis captivari contingat, pro liberacione ipsius unusquisque militum laboret iuxta posse et pecuniam unam marcam excedentem ad redemcionem ipsius captivi soluere teneatur.

Item singulis sextis feriis in missa oblacionem facere debeant usque ad horam prandii in dictis diebus vultuque moesto prcedentes, unus alteri obprobriosa verba dicere non presumat et quilibet pro salute ipsius fraternalis societatis decem Pater noster decem Ave Mariam legere et denarium offerre ecclesie teneature.

Item singulis dominicis diebus hilari vultu et iocunde procedant et si alicui aliquid sinistri sive per mortem parentum, sive factis aliorum euenire, ceteri illum, sicut decentius facere possunt, consolentur.

Item in omni solacio et in ludo militari precique regem debeant sequi.

Item singulis annis debet augmentari fraternalis societas ista uno articulo addto in melius.

Item si prelio in expugnacionecastrorum sive in fossatum cadat, sive de equo, unus alium relinquere non presumat, quantum potest [...] humana virtus exercere in iuvamine impendendo.

Item vnus alium, si necessse fuerit, eciam contra fratrem si non auxilio, sed consilio iuvare teneatur, ut inimicicias sedare possit et sopire et se invicem mutuis dilectionibus prosequantur, nec in domino suo, nec apud alios aliquid mali verbo, vel opere audeat machinari.

Item quicunque militum aliquid malii, vel sinistri contra regiam maiestatem et regnum audirect, palam vel occulte refferre teneatur et hec omnia praemissa, vel aliquid premissorum tacto vivifice crucis ligno et aliorum sanctorum reliquiis, dum quiscuunque ipsam fraternalem societatem intrare voluerit, irrefragabiliter observet.

Item quilibet militum a die introitus sui ad fraternalem societatem usque ad annualem revolucionem [...] diei standi et manendi habeat facultatem et eciam ipso die exeundi, sicut sibi videbitur pro meliori. Si vero ipso die dictam fraternitatem quantum ad sui statum confirmare voluerit, usque in finem vite sue omnia premissa inviolabiliter teneature observare, si non excludatur per fraternalem societatem propter suam maliciam.

Item si quis ex predictis militibus mutuo se, vel alios sexta feria usque prandium vituperauerit, secunda feria in mensa communitatis assum panis mixtim cum cinere ieiuno stomaco comedere debeat, tociens ossum panis tociens quociens socium vel alium vituperauerit. Preterea ordinatum est, quod quilibet de fraternali societate debeat portare litteras consuetas, et qui non portaverint, solvant tantum, quantum ponderare possent littere ille, que possent maiores apud aliquem de fraternitate inveniri et si infra mensem adhuc facere non curaret, idem faciet mense secundo et sic de singulis.

Item duo debent esse iudices, unus laycus et alter clericus et si ambo iudices presentes esse non possent, alius cum substituto vel cum delegato iudice iudicabit. Ita alius preter iudices deputatos indicare aliquem de societate non presumat sive rex, sive alter.

Item in omni secunda feria debent simul comedere si sint in curia et ex eis, qui sunt presentes debent apparere in mensa communitatis et si racionabilem habebit causam in mensa communitatis non comedere, ex licencia fraternalis societatis recedet, alias non; qui vero non presentes unum denarium pro pauperibus solvere teneantur.

Item fragmenta de mensa pauperibus dividantur et singulo denarios et ante mensam quilibet et post mensam unum Pater noster et unum Ave Maria ad honorem virginis gloriose, necnon aliud Pater noster ad honorem Beati Georgii martiris legere teneantur et siquis rancorem contra alium haberet, ceteri ipsum reconciliare debeant, qui si reconciliari noluerit, de fraternali societate eiciatur.

Item feria sexta qui non potaverit cappam usque horam misse, illo die teneatur in pane et aqua ieiuvare.

Item cum viderimus multociens discordias fore inter fratres et unum alium contempnere, pro eo constituimus, inrefragabiliter observari volumus, ut unusquisque de societate quemque socium suum contra quoscunque iurare consilio favore teneatur et in omnibus sui socii promocionem effectualiter ante quosqunque habere debeat. Volumus eciam, ut nostrorum quis sociorum spoliatus vel per aliquem fuerit iniuriatus, idem iniuriam passo satisfaciat, ne per aliquem alicui eorum iniuria inferantur.

Item eadem fraternalis societas sanctam matrem ecclesiam dei universalem protegere, defensare debeat, quantum potest ex fidei religone, ut per iuges preces eiusdem sancte ecclesie eadem societas spiritualibus semper et temporalibus proficiat incrementis.

Item nemo possit hanc fraternalem societatem ingredi, nisi consensus omnium de societate prebeatur et tali modo recipiatur et unusquisque fratrum veniat ante iusticiarium et regem ac cancellarium societatis, qui eorum consensus et dissensus recipiant et si inveniant aliquem contradicentem, talis non admittatur.

Item quicunque hanc societatem ingredi noluerit, reveletur per cancellarium domino regi et iusticiario, qui pro tempore fuerit et si regi placuerit vel iusticiario, per cancellarium nomen eius rescribatur, si de ipsius fidelitate et bonitate videbitur, et tunc modo premisso consensus quorumlibet de societate requirat.

Item iudices inter se deputati iusticiae faciant complementum sine dilacione absque propalacione persone et qui iu iure posita non servaret, nec vellet iustificari tanquam periurus deposita cappa excludatur et omnes contra eum insurgant ius iniuriam passi exequendo.

Item cum viderimus discordias esse inter fratres et unus alium contemnerepro eo constituimus et irrefragabiliter volumus observari, ut unusquisque de societate quemcunque suum socium contra quoscunque iuvare consilio favore teneatur et in omnibus sui socii promocionem effectualiter ante quoscunque habere debeat. Volumus et ut nostrorum quis sociorum spoliatus, vel per aliquem fuerit iniuriatus, talionem sibi de socio reddere tenetur et amplius eciam hoc potencia laicali et manu forti donec iniuriato satisfiat, ne per aliquem alicui eorum iniuria inferatur.

Anno Domini MCCCXXVI. In festo Beati Georgii martiris talia statuta et ordinamenta fuerunt per societatem Beati Georgii martyris et volente domino nostro rege Karulo stabilita.

Item primo, quod numerus fratrum nostrorum de societate Beati Georgii martiris non transcendat vel excedat ultra quinquaginta;

Item secundo, quod debeant esse simul, seu in unum convenire pro eorumdem status reformacione, domino regi facienda fidelitate et iusticia reddenda uniquique inter se, omni dilacione postposita in tribus terminis videlicet in festo Beati Georgii martiris, secundo in festo nativitatis Virginis Marie, tercio in octavis strenarum ita tamen, quod nullus possit excusacionem sui ipsius trendere, quin veniat propria in persona, nisi magna infirmitate sit depressus, et negocio regis et regni manifesto sit occupatus.

Item quolibet mense semel feria secunda vel tercia ad mandatum iudicum eorundem illi de societate, qui fuerint in curia, debent in unum convenire et tractare de bono statu regis nostri et regni ac de eorundem utilitate.

Item habita auctoritate a metropolitano eorundem iudex clericus possit absolvere iniuncta sibi penitencia/presencia de violacione iuramenti, si ignoranter aut casualiter aliquis vel aliqui eorum peierassent, exceptis gravibus causis, quas iudicio fratrum commiserunt decernendas.

Item statuimus, quod nullus (fratrum nostrorum) conversacionem amicabilem habeat, vel servare debeat cum inimico fratris nostri de societate, scita inimicia aut discordia notificata inter ipsos sub pena periurii et societatis privacione.

 


Translation (English)