Order of St. George

György Fejér’s Transcription


A Latin transcription of the statutes, by György Fejér
English translation by Ariella Elema

György Fejér (1766–1851). "Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis" (Budae, 1832), VIII/3, no. L., pp. 163-170. (pdf file approx. 1.3MB)

click to view pdf file containing the transcription  Click image on the left to view a pdf file (1.3 MB) containing György Fejér's "Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis". The file was located online on Google Books, the original publication sourced from the University of Wisconsin, USA.

When you arrive at the Google Books page, enter "163" in the text box located just below the title at the top of the screen to go directly to the start page in the reference indicated.


Transcription (Latin)

1326. Societatis fraternalis militaris sancti Georgy statuta, s. l. et d.

Nos Vniuersitas societatis fraternalis militiae titulo Sancti Georgii insigniti, significamus tenore praesentium, quibus expedit vniuersis : cum homines quidquid agunt, mensate (mente ante?) semper inspiciatur; et non solum actus, sed et intentio iudicatur; nos auctore et dispositore Deo, a quo procedunt cuncta bona, ex intenione pura, et fide non fieta, tale quid excogitantes, per quod secundum elogium euangelicum et Deo creatori nostro, et proximis nostris possemus complacere; scientesque vnionem fraternalis societatis fore amoris vinculum in Christo, cuius iugem suaue et onus eius leue, ad tutelam corporum nostrorum in mundo, cuius .......... ob iurgia et discrimina diuerso quidem calle procedunt, in quibus si humanae fragilitati remedia prompta non adsunt, breui spaciao humani corporis foedera disrum puntur, hostilisque inimicitia dominium super fideles autumabit vendicare; et praesertim illis regnicolis, quibus insidias vndique satagit impingere, vbi regni viget amplitudo, et in eius latitudine infidelium copia innumerabilis latitat, iustitiam persequendo, quod et regnum infidelium paganorum confinia vndique contingat et attingat; propter quae omnia regni regimen sequestratur et diuellitur, nisi infidelium manus excisae habeantur, et eiusdem regni Dominus tam amabili societate fruatur, qua mediante et corpus eiusdem tueatur, et vita et regnum ab infidelibus defendatur; et quia inter cetera regna christianorum Regnum Hungariae huiuscemodi praedictas in se aggregat proprietates, quarum ratione sacra corona et Dominus regni fidelium copia excrescere debeat infidelium numerositatem,

pro eo ex consensu, ratificatione et approbatione Venerabilium Patrum Dominorum Wolezlai, Dei gratia Archiepiscopi Strigonien, Ecclesiae, eiusdemque loci Comitis perpetui, Nicolai Iauriensis, Joannis Nitriensis, Ladislai Quinqueecclesiehsis, Petri Boznensis, Laurentii Vaciensis, Chanadini Agriensis, et Henrici Weszprimiensis Ecclesiarum Episcoporum, et honorabilium virorum, Praepositorum, ac Abbatum, Sancti Martini, aliorumque Abbatum et fratrum Praedicatorum, Minorum, Eremitarum, nec non aliorum Clericorum quam plurimorum, in praesentia Capituli Strigoniensis ordinauimus, constitutiones infrascriptas huius fraternalis societatis ad hoc, vt quicunque ipsam fraternalem societatem intrare voluerit, omnis rancor et materia discordiae de medio eorum excludatur, et mutuis dileetionibus se amplecterentur, et vniti dubiis casibus se securius submittentes, cordis et corporis ad honorem iocunde procedere in praesenti et in futuro ad aeternam haereditatem possint peruenire : Habiles, volentes intrare hanc fraternalem societatem, cappam habeant ex nigro panno habentem longitudinem vsque genua, et caputium consutum ad eamdem, et in pectore ipsius cappae scribantur hae litterae : "in veritate iustus sum huic fraternali societati."

Et si quempiam militem de hac fraternali societate diuina vocatione de medio tolli contingat, ceteri supertites pro remedio animae illius decem missas celebrare facere, et die sepulturae offerre ad aram teneantur.

Item singulis vigiliis festiuitatis Sancti Georgii ieiunare, et in di ipsius festi singuli singulas missas celebrari facere, et in vnum conuenire ad laudem ipsius Sancti Georgii, consolari, et qui arduis negociis occupati venire non possent, hominem eorumdem transmittere teneantur.

Item si quem ex ipsis captiuari contingat, pro liberatione ipsius vnus quisque militum laboretiuxta posse, et pecuniam vnam marcam excedentem ad redemptionem ipsius captiui soluere teneatur.

Item singulis sextis feriis in missa oblationem facere debeant vsque horam prandii in dictis diebus, vultuque moesto prcedentes, vnus alteri opprobriosa verba dicere non praesumat, et quilibet pro salute ipsius fraternalis societatis decem pater noster et decem aue Maria legere, et denarium offerre Ecclesiae teneature.

Item singulis Dominicis diebus hilari vultu et procedant, et si alicui aliquid sinistri, sine per mortem parentum, siue factis aliorum euenire contingeret, ceteri illum, sicut decentius facere possunt, consolentur.

Item in omni solatio more militari decenter Regem debeant sequi.

Item singulis annis debet augmentari fraternalis societas ista; vno articulo in melius.

Item si fors quis fratrum in expugnatione Castrorum siue in fossatum cadat, siue de equo, vnus alium relinquere non praesumat, quantum potest humana virtus exercere in iuuamine impendendo.

Item vnus alium, si necessse fuerit, et contra fratrem si non auxilio, sed consilio iuuare teneatur, vt inimicitias sedare possit et sopire, et se inuicem mutuis dilectionibus prosequantur, nec in Domino suo, nec apud alios aliquid mali verbo vel opere audeat machinari.

Item quicunque militum aliquid mali aut sinistri contra regiam Maiestatem et regnum audirect, palam vel occulte, referre teneatur, et haec omnia praemissa vel aliquid praemissorum tacto viuificae crucis ligno et aliorum Sanctorum reliquiis, dum quiscuunque ipsam fraternalem societatem intrare voluerit, irrefragabiliter obseruet.

Item quilibet militum a die introitus sui ad fraternalem societatem, vsque ad annualem reuolutionem eiusdem diei standi et manendi habeat facultatem, et etiam ipso die exeundi, sicut sibi videbitur pro meliori. Si vero iso die dictam fraternitatem quantum ad sui statum confirmare voluerit, vsque in finem vitae suac omnia praemissa inuiolabiliter teneature obseruare, si non excludatur per fraternalem societatem.

Item si quis ex praedictis militibus mutuo se, vel alios sexta feria vsque prandium vituperauerit, secunda feria in mensa communitatis offam panis mixtim cum cinere ieiuno stomacho comedere debeat, toties offam panis, quotiens socium vel alium vituperauerit. Praeterea ordinatum est, quod quilibet de fraternali societate debeat portare litteras consuelas, et qui non portauerint, soluant tantum, quantum ponderare possunt litterae illae, quae possent maiores apud aliquem de fraternitate inueniri, et si infra mensem adhuc facere non curaret, idem faciet mense secundo, et sic de singulis.

Item duo debent esse Iudices, vnus Layeus alter Clericus, et si ambo iudices praesentes esse non possent, alius cum substituto vel delegato Iudice iudicabit. Ita alius praeter Judices deputatos indicare aliquem de societate non praesumat, siue Rex, sine alter.

Item in omni secunda feria debent simul comedere, si sint in curia, et ex eis, qui sunt praesentes, debent apparele in mensa communitatis, et si rationabilem habebit quis causam in mensa communitatis non comedendi, ex licentia fraternalis societatis recedet, alias non; qui vero non sunt praesentes, vnum denarium pro pauperibus soluere teneantur.

Item fragmenta de mensa pauperibus diuidantur, et singulo denarius; et ante mensam et post mensam quilibet vnum Pater noster, et vnum Aue Maria, ad honorem Virginis gloriosae, nec non aliud Pater noster ad honorem beati Georgii Martyris legere teneantur; et si quis rancorem contra alium haberet, ceteri ipsum reconciliare debeant; qui si reconciliari noluerit, de fraternali societate ejiciatur.

Item feria sexta, qui non portauerit cappam vsque horam missae, illo die teneatur in pane et aqua ieiunare.

Item cum viderimus multotiens discordias fore inter fratres, et vnum alium contemnere; pro eo constituimus, irrefragabiliterque obseruari volumus, vt vnusquisque de societate quemque socium suum contra quoscunque iunare consilio et fauore teneatur; et in omnibus sui socii promotionem effectualiter contra quoscunque liabere debeat. Volumus etiam, vt cum quis nostrorum sociorum spoliatus per aliquem fuerit, et iniuriatus, idem iniuriam passo satisfaciat, ne per aliquem alicui eorum iniuriae inferantur.

Item eadem fraternalis societas sanctam Matrem Ecclesiam Dei vniuersalem protegere, defensare debeat, quantum potest ex fidei religione, vt per iuges preces eiusdem sanctae Ecelesiae, eadem Societas spiritualibus semper et temporalibus proficiat incrementis.

Item nemo possit hanc fraternalem societatem ingredi, nisi consensus omnium de societate praebeatur, et tali modo recipiatur; et vnus quisque fratrum veniat ad lustitiarium et regem et Cancellarium societatis, qui eorum consensum et dissensum recipiant; et si inueniant aliquem contradicentem, talis non admittatur.

Item quieunque hanc societatem ingredi voluerint, reueletur per Cancellarium Domino regi, et Iustitiario, per Cancellarium nomen eius rescribatur, si de ipsius fidelitate et bonitate videbitur; et tunc modo praemisso consensus quorumlibet de societate requiratur.

Item Iudices inter se deputali iustitiae faciant complementum sine dilatione, absque propalatione personae, et qui iu iure posita non seruaret, nec vellet iustifieari, tanquam periurus, deposita cappa excludatur; et omnis contra eum insurgat, ius iniuriam passi exequendo.

Item cum viderimus discordias esse inter fratres, et vnum alium contemnere, pro eo constituimus et irrefragabiliter volumus obseruari, vt vnus quisque de societate quemque suum socium contra quoscunque iuuare consilio, fauore teneatur, et in omnibus sui socii promotionem effectualiter ante quoscunque habere debeat. Volumus et vt nostrorum quis sociorum spoliatus, vel per aliquem iniuriatus, talionem sibi de socio reddere tenetur, et amplius etiam hoc potentia laicali et manu forti, donee iniuriato satisfiat, ne per aliquem alicui eorum iniuriato satisfiat, ne per aliquem alicui eorum iniuria inferatur. Anno Domini MCCCXXVI. in festo Beati Georgii Martyris talia statuta et ordinamenta sunt per societatem beati Georgii, praesente et volente Domino nostro reg Karulo stabilita.

Item primo, quod numerus fratrum nostrorum de societate beati Georgii Martyris non transcendat vel excedat vultra quinquaginta;

Item secundo: quod debeant esse simul, seu in vnum conuenire pro eorumdem status reformatione, Domino regi facienda fidelitate, et iustitia reddenda vnicuique inter se; omni dilatione postposita, in tribus terminis, videlicet in festo Beati Georgii Martyris, secundo in fest Natiuitatis Virginis Mariae, tertio in octauis Strenarum; ita tamen, quod nullus possit excusationem sui ipsius praetendere, quin veniat propria in persona, nisi magna infirmitato sit depressus, et negocio regis et regni manifesto sit occupatus.

Item quolibet mense semel feria secunda vel tertia ad mandatum Iudicum eorumdem illi de societate, qui fuerint in Curia, debent in vnum conuenire, et tractare de bono statu regis nostri et regni, ac de eorumdem vtilitate.

Item habita auctoritate a Metropolitnuo eorumdem Iudex electus possit absoluere iniuncta sibi poenitentia de violatione iuramenti, si ignoranter aut casualiter aliquis, vel aliqui eorum peierassent; exceptis grauibus causis, quas iudicio Fratrum commiserunt decernendas.

Item statuimus: quod si alicui de societate nostra per extraneos irrogaretur iniuria, iudex, qui pro tempore fuerit, possit facere dari litteras Domini regis, mandando Iudici Prouinciae, vt satisfiat iniuriato auctoritate regia absque dilatione secundum iuramentum fratris nostri querulantis.

Item statuimus, quod nullus conuersationem amicabilem habeat vel habere debeat cum inimico fratris nostri de societate, scita inimicitia vel discordia notificata inter ipsos, sub poena periuriii et societatis priuatione.

Ex authographo Camerali. Sigillum est e membrana peudens cerae albase. Collect. Nic. Iankouich.

 


Translation (English)